PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 8:1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat 8:2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire 8:3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo 8:4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus 8:5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi 8:6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum 8:7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 8:8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus 8:9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus 8:10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta 8:11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 8:12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis 8:13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|