PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 35:1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri 35:2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur 35:3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati 35:4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens 35:5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes 35:6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 35:7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas 35:8 ligna setthim 35:9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum 35:10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis 35:11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit 35:12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases 35:13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur 35:14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus 35:15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium 35:16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi 35:17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius 35:18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli 35:19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis 35:20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi 35:21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi 35:22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat 35:23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est 35:24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas 35:25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus 35:26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum 35:27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes 35:28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale 35:29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum 35:30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt 35:31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 35:32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina 35:33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest 35:34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan 35:35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|