PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 23:1 vixit autem Sarra centum viginti septem annis 23:2 et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam 23:3 cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens 23:4 advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum 23:5 responderuntque filii Heth 23:6 audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum 23:7 surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth 23:8 dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor 23:9 ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri 23:10 habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens 23:11 nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum 23:12 adoravit Abraham coram populo terrae 23:13 et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo 23:14 respondit Ephron 23:15 domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum 23:16 quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae 23:17 confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum 23:18 Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius 23:19 atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan 23:20 et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|