PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 9:1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram 9:2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt 9:3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia 9:4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis 9:5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 9:6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo 9:7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam 9:8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 9:9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 9:10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae 9:11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 9:12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 9:13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 9:14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 9:15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem 9:16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram 9:17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 9:18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan 9:19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram 9:20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam 9:21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo 9:22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 9:23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 9:24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 9:25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis 9:26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius 9:27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius 9:28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 9:29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|