2:1 ego flos campi et lilium convallium 2:2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias 2:3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo 2:4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem 2:5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo 2:6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me 2:7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit 2:8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles 2:9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos 2:10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni 2:11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit 2:12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra 2:13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni 2:14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora 2:15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit 2:16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia 2:17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|