PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 2:2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser 2:3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum 2:4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque 2:5 filii autem Phares Esrom et Hamul 2:6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 2:7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 2:8 filii Ethan Azarias 2:9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi 2:10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 2:11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 2:12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai 2:13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 2:14 quartum Nathanahel quintum Raddai 2:15 sextum Asom septimum David 2:16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres 2:17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites 2:18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon 2:19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur 2:20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel 2:21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub 2:22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad 2:23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 2:24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 2:25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia 2:26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam 2:27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar 2:28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur 2:29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid 2:30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis 2:31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi 2:32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis 2:33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel 2:34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa 2:35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei 2:36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad 2:37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed 2:38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam 2:39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa 2:40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum 2:41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama 2:42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron 2:43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma 2:44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei 2:45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur 2:46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez 2:47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph 2:48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana 2:49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa 2:50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim 2:51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader 2:52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum 2:53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae 2:54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai 2:55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|