PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 15:1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 15:2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 15:3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 15:4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 15:5 et quia visus est Cephae et post haec undecim 15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 15:7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 15:8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 15:9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 15:10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 15:11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 15:12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 15:13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 15:14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 15:15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 15:16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 15:17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 15:18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 15:19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 15:20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 15:21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 15:22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 15:23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 15:24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 15:25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 15:26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 15:27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 15:28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 15:29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis 15:30 ut quid et nos periclitamur omni hora 15:31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 15:32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur 15:33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala 15:34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor 15:35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt 15:36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur 15:37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum 15:38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus 15:39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium 15:40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium 15:41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 15:42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 15:43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 15:44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est 15:45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 15:46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale 15:47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis 15:48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes 15:49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis 15:50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit 15:51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur 15:52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 15:53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem 15:54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 15:55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus 15:56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 15:57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 15:58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|