PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 4:1 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel 4:2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos 4:3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis 4:4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes 4:5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis 4:6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa 4:7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant 4:8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim 4:9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan 4:10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher 4:11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem 4:12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan 4:13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 4:14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim 4:15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 4:16 Baana filius Usi in Aser et in Balod 4:17 Iosaphat filius Pharue in Isachar 4:18 Semei filius Hela in Beniamin 4:19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra 4:20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes 4:21 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius 4:22 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae 4:23 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium 4:24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu 4:25 habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis 4:26 et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium 4:27 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 4:28 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi 4:29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 4:30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum 4:31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 4:32 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille 4:33 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus 4:34 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|