PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 5:1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 5:2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 5:3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo 5:4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam 5:5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 5:6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis 5:7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis 5:8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 5:9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri 5:10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit 5:11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen 5:12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state 5:13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|