PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 8:1 notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae 8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum 8:3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt 8:4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos 8:5 et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei 8:6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam 8:7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis 8:8 non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans 8:9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis 8:10 et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore 8:11 nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis 8:12 si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet 8:13 non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate 8:14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est 8:15 qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit 8:16 gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi 8:17 quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos 8:18 misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 8:19 non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram 8:20 devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis 8:21 providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus 8:22 misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos 8:23 sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 8:24 ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|