PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum 2:2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini 2:3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis 2:4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 2:5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis 2:6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore 2:7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat 2:8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 2:9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 2:10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 2:11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 2:12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati 2:13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 2:14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi 2:15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram 2:16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia 2:17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|