King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - ACTS 10
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE    



    10:1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica

    10:2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper

    10:3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli

    10:4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

    10:5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus

    10:6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare

    10:7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant

    10:8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen

    10:9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam

    10:10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus

    10:11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram

    10:12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli

    10:13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca

    10:14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum

    10:15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris

    10:16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum

    10:17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam

    10:18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium

    10:19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te

    10:20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos

    10:21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis

    10:22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te

    10:23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum

    10:24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis

    10:25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit

    10:26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum

    10:27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant

    10:28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem

    10:29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me

    10:30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait

    10:31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei

    10:32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare

    10:33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino

    10:34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

    10:35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi

    10:36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus

    10:37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes

    10:38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo

    10:39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno

    10:40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri

    10:41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis

    10:42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum

    10:43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum

    10:44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum

    10:45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est

    10:46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum

    10:47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos

    10:48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.