King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - ACTS 13
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE    



    13:1 erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus

    13:2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

    13:3 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos

    13:4 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

    13:5 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio

    13:6 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu

    13:7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei

    13:8 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide

    13:9 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum

    13:10 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas

    13:11 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret

    13:12 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini

    13:13 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam

    13:14 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt

    13:15 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

    13:16 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite

    13:17 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea

    13:18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto

    13:19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum

    13:20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam

    13:21 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta

    13:22 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas

    13:23 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum

    13:24 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel

    13:25 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere

    13:26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est

    13:27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt

    13:28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

    13:29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

    13:30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his

    13:31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem

    13:32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est

    13:33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te

    13:34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia

    13:35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem

    13:36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

    13:37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem

    13:38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari

    13:39 in hoc omnis qui credit iustificatur

    13:40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis

    13:41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

    13:42 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec

    13:43 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei

    13:44 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini

    13:45 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes

    13:46 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

    13:47 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

    13:48 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam

    13:49 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem

    13:50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

    13:51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium

    13:52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.