PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 23:1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem 23:2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius 23:3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti 23:4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis 23:5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices 23:6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor 23:7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo 23:8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur 23:9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus 23:10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra 23:11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari 23:12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum 23:13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant 23:14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum 23:15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum 23:16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo 23:17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi 23:18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi 23:19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi 23:20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo 23:21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum 23:22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset 23:23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis 23:24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem 23:25 [] 23:26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem 23:27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est 23:28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum 23:29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen 23:30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te 23:31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem 23:32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra 23:33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum 23:34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia 23:35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|