PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 26:1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere 26:2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie 26:3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias 26:4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei 26:5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus 26:6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus 26:7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex 26:8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat 26:9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 26:10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam 26:11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates 26:12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum 26:13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant 26:14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare 26:15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris 26:16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 26:17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 26:18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me 26:19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis 26:20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes 26:21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere 26:22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses 26:23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus 26:24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt 26:25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor 26:26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est 26:27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis 26:28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri 26:29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his 26:30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis 26:31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste 26:32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|