PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 28:1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis 28:2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus 28:3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius 28:4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere 28:5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est 28:6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum 28:7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit 28:8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum 28:9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur 28:10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant 28:11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum 28:12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo 28:13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos 28:14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam 28:15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam 28:16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite 28:17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum 28:18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me 28:19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare 28:20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum 28:21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum 28:22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur 28:23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam 28:24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant 28:25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros 28:26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 28:27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28:28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient 28:29 [] 28:30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|