PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 6:1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum 6:2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis 6:3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus 6:4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus 6:5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum 6:6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus 6:7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei 6:8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo 6:9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano 6:10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur 6:11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 6:12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 6:13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem 6:14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses 6:15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|