PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 8:1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos 8:2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum 8:3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam 8:4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum 8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum 8:6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat 8:7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt 8:8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate 8:9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum 8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna 8:11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos 8:12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres 8:13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur 8:14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem 8:15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum 8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu 8:17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum 8:18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam 8:19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 8:20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 8:21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 8:22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 8:23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse 8:24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis 8:25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant 8:26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta 8:27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem 8:28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam 8:29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum 8:30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis 8:31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum 8:32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum 8:33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius 8:34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo 8:35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum 8:36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari 8:37 [] 8:38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum 8:39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens 8:40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|