PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 6:1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel 6:2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est 6:3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis 6:4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti 6:5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici 6:6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph 6:7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium 6:8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis 6:9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur 6:10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te 6:11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini 6:12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus 6:13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium 6:14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua 6:15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|