PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo 3:2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est 3:3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi 3:4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi 3:5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus 3:6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi 3:7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi 3:8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis 3:9 quid habet amplius homo de labore suo 3:10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea 3:11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem 3:12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua 3:13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est 3:14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur 3:15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit 3:16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem 3:17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit 3:18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis 3:19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati 3:20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur 3:21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum 3:22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|