PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 6:1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum 6:2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione 6:3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram 6:4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini 6:5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo 6:6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo 6:7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber 6:9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum 6:10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 6:11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 6:12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 6:13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 6:14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 6:15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 6:16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 6:17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 6:19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 6:20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui 6:21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino 6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra 6:23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|