PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 27:1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine 27:2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere 27:3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis 27:4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei 27:5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium 27:6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis 27:7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum 27:8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est 27:9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 27:10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea 27:11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 27:12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 27:13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 27:14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem 27:15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 27:16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem 27:17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 27:18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 27:19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies 27:20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper 27:21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|