PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 30:1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim 30:2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent 30:3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum 30:4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur 30:5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis 30:6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi 30:7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud 30:8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras 30:9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis 30:10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino 30:11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 30:12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti 30:13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino 30:14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium 30:15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet 30:16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum 30:17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 30:18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua 30:19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes 30:20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino 30:21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones 30:22 locutusque est Dominus ad Mosen 30:23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 30:24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 30:25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii 30:26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 30:27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 30:28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 30:29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur 30:30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi 30:31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras 30:32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis 30:33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo 30:34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 30:35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 30:36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 30:37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino 30:38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|