PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 21:1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est 21:2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus 21:3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac 21:4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus 21:5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac 21:6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi 21:7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni 21:8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius 21:9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham 21:10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac 21:11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo 21:12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen 21:13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est 21:14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee 21:15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant 21:16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit 21:17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est 21:18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum 21:19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere 21:20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius 21:21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti 21:22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis 21:23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena 21:24 dixitque Abraham ego iurabo 21:25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius 21:26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie 21:27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus 21:28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum 21:29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum 21:30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum 21:31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt 21:32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti 21:33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni 21:34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|