PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 35:1 interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum 35:2 Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra 35:3 surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei 35:4 dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem 35:5 cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes 35:6 venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo 35:7 aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum 35:8 eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus 35:9 apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei 35:10 dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel 35:11 dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur 35:12 terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te 35:13 et recessit ab eo 35:14 ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum 35:15 vocansque nomen loci Bethel 35:16 egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel 35:17 ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium 35:18 egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae 35:19 mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem 35:20 erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem 35:21 egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis 35:22 cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim 35:23 filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon 35:24 filii Rahel Ioseph et Beniamin 35:25 filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim 35:26 filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae 35:27 venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac 35:28 et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum 35:29 consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|