PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 49:1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis 49:2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum 49:3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio 49:4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius 49:5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia 49:6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum 49:7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel 49:8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui 49:9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum 49:10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium 49:11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum 49:12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores 49:13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem 49:14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos 49:15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens 49:16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel 49:17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro 49:18 salutare tuum expectabo Domine 49:19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum 49:20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus 49:21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis 49:22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum 49:23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula 49:24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel 49:25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae 49:26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos 49:27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia 49:28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis 49:29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei 49:30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri 49:31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet 49:32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|