PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 1:1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis 1:2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula 1:3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis 1:4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit 1:5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium 1:6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei 1:7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis 1:8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui 1:9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis 1:10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 1:11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent 1:12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient 1:13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 1:14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|