PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum 3:2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius 3:3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam 3:4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus 3:5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant 3:6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus 3:7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis 3:8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto 3:9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea 3:10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas 3:11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam 3:12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo 3:13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati 3:14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus 3:15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione 3:16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen 3:17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto 3:18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt 3:19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|