PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 12:1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat 12:2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei 12:3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo 12:4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum 12:5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius 12:6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper 12:7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit 12:8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi 12:9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis 12:10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum 12:11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri 12:12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit 12:13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est 12:14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|