PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 14:1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur 14:2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua 14:3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum 14:4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli 14:5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo 14:6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani 14:7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani 14:8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani 14:9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|