PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 8:1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt 8:2 me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel 8:3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum 8:4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent 8:5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari 8:6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae 8:7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam 8:8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum 8:9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus 8:10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum 8:11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum 8:12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt 8:13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur 8:14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|