PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 1:1 visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda 1:2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me 1:3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit 1:4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum 1:5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens 1:6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo 1:7 terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili 1:8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur 1:9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus 1:10 audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae 1:11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui 1:12 cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis 1:13 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 1:14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens 1:15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt 1:16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse 1:17 discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam 1:18 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt 1:19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis 1:20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est 1:21 quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae 1:22 argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua 1:23 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos 1:24 propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis 1:25 et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum 1:26 et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis 1:27 Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia 1:28 et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur 1:29 confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis 1:30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua 1:31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|