PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis 3:2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus 3:3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus 3:4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit 3:5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 3:6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 3:7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 3:8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero 3:9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt 3:10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri 3:11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam 3:12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam 3:13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae 3:14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 3:15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 3:16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 3:17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 3:18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|