PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 17:1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum 17:2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus 17:3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me 17:4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur 17:5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient 17:6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis 17:7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt 17:8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur 17:9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem 17:10 igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem 17:11 dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum 17:12 noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem 17:13 si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum 17:14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus 17:15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat 17:16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|