PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 22:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 22:2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae 22:3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua 22:4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium 22:5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas 22:6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus 22:7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem 22:8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam 22:9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti 22:10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita 22:11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum 22:12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur 22:13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 22:14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat 22:15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui 22:16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum 22:17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum 22:18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me 22:19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos 22:20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis 22:21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos 22:22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo 22:23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo 22:24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos 22:25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi 22:26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam 22:27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes 22:28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen 22:29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur 22:30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|