PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 30:1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei 30:2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni 30:3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria 30:4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum 30:5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant 30:6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream 30:7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant 30:8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes 30:9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium 30:10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur 30:11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum 30:12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis 30:13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium 30:14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt 30:15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea 30:16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis 30:17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt 30:18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me 30:19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri 30:20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me 30:21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi 30:22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide 30:23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi 30:24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis 30:25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi 30:26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae 30:27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis 30:28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi 30:29 frater fui draconum et socius strutionum 30:30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate 30:31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|