PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 33:1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta 33:2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis 33:3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur 33:4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me 33:5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste 33:6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum 33:7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis 33:8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi 33:9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me 33:10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi 33:11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas 33:12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine 33:13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi 33:14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit 33:15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo 33:16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam 33:17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia 33:18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium 33:19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit 33:20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis 33:21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur 33:22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis 33:23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem 33:24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier 33:25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae 33:26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam 33:27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 33:28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret 33:29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos 33:30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium 33:31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar 33:32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum 33:33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|