PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 41:1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo 41:2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 41:3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 41:4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 41:5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 41:6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus 41:7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas 41:8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 41:9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 41:10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 41:11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 41:12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 41:13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 41:14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur 41:15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus 41:16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur 41:17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax 41:18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes 41:19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae 41:20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam 41:21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum 41:22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt 41:23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem 41:24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret 41:25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|