PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 8:1 respondens autem Baldad Suites dixit 8:2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui 8:3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est 8:4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae 8:5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus 8:6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae 8:7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis 8:8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam 8:9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram 8:10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia 8:11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua 8:12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit 8:13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit 8:14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius 8:15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget 8:16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur 8:17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur 8:18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te 8:19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur 8:20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis 8:21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo 8:22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|