PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 16:1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini 16:2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo 16:3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me 16:4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis 16:5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis 16:6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum 16:7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos 16:8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio 16:9 de peccato quidem quia non credunt in me 16:10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me 16:11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est 16:12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo 16:13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis 16:14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis 16:15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis 16:16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem 16:17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem 16:18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur 16:19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me 16:20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium 16:21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum 16:22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis 16:23 et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis 16:24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum 16:25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis 16:26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis 16:27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi 16:28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem 16:29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis 16:30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi 16:31 respondit eis Iesus modo creditis 16:32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est 16:33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|