PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum 3:2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo 3:3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei 3:4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci 3:5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei 3:6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est 3:7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo 3:8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu 3:9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri 3:10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras 3:11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis 3:12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis 3:13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo 3:14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis 3:15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam 3:16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam 3:17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum 3:18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei 3:19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera 3:20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius 3:21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta 3:22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat 3:23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur 3:24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes 3:25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione 3:26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum 3:27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo 3:28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum 3:29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est 3:30 illum oportet crescere me autem minui 3:31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est 3:32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit 3:33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est 3:34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum 3:35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius 3:36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|