PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 15:1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae 15:2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem 15:3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa 15:4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae 15:5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium 15:6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben 15:7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel 15:8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem 15:9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum 15:10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna 15:11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur 15:12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis 15:13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron 15:14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach 15:15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum 15:16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem 15:17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem 15:18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit 15:19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius 15:20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas 15:21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur 15:22 et Cina et Dimona Adeda 15:23 et Cedes et Asor Iethnan 15:24 Zif et Thelem Baloth 15:25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor 15:26 Aman Same et Molada 15:27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth 15:28 et Asersual et Bersabee et Baziothia 15:29 Bala et Hiim Esem 15:30 et Heltholad Exiil et Harma 15:31 Siceleg et Medemena et Sensenna 15:32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum 15:33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena 15:34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim 15:35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca 15:36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum 15:37 Sanan et Adesa et Magdalgad 15:38 Delean et Mesfa et Iecthel 15:39 Lachis et Bascath et Aglon 15:40 Thebbon et Lehemas et Chethlis 15:41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum 15:42 Labana et Aether et Asan 15:43 Ieptha et Esna et Nesib 15:44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum 15:45 Accaron cum vicis et villulis suis 15:46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius 15:47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius 15:48 et in monte Samir et Iether et Soccho 15:49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir 15:50 Anab et Isthemo et Anim 15:51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum 15:52 Arab et Roma et Esaan 15:53 Ianum et Bethafua et Afeca 15:54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum 15:55 Maon et Chermel et Zif et Iotae 15:56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe 15:57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum 15:58 Alul et Bethsur et Gedor 15:59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum 15:60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum 15:61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha 15:62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum 15:63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|