PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 5:1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum 5:2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos 5:3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae 5:4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus 5:5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies 5:6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane 5:7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus 5:8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum 5:9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto 5:10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis 5:11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda 5:12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt 5:13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt 5:14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium 5:15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster 5:16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus 5:17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri 5:18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo 5:19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione 5:20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum 5:21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|