PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus 2:2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino 2:3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 2:4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita 2:5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento 2:6 divides eam minutatim et fundes supra oleum 2:7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur 2:8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis 2:9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino 2:10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini 2:11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini 2:12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis 2:13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal 2:14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino 2:15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est 2:16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|