PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 24:1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 24:2 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter 24:3 extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris 24:4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini 24:5 accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas 24:6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues 24:7 et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini 24:8 per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno 24:9 eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo 24:10 ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite 24:11 cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan 24:12 miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus 24:13 qui locutus est ad Mosen 24:14 dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus 24:15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum 24:16 et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur 24:17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur 24:18 qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima 24:19 qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei 24:20 fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur 24:21 qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur 24:22 aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester 24:23 locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|