PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6:2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit 6:3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines 6:4 convicta delicti reddet 6:5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat 6:6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti 6:7 qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit 6:8 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6:9 praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit 6:10 vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare 6:11 spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet 6:12 ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum 6:13 ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari 6:14 haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari 6:15 tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino 6:16 reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi 6:17 ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto 6:18 mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur 6:19 et locutus est Dominus ad Mosen dicens 6:20 haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere 6:21 quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 6:22 sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari 6:23 omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo 6:24 locutus est Dominus ad Mosen dicens 6:25 loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est 6:26 sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi 6:27 quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto 6:28 vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua 6:29 omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est 6:30 hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|