PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis 2:2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino 2:3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem 2:4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David 2:5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate 2:6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret 2:7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio 2:8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum 2:9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno 2:10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 2:11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David 2:12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio 2:13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium 2:14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis 2:15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis 2:16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio 2:17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc 2:18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos 2:19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo 2:20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos 2:21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur 2:22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino 2:23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur 2:24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum 2:25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo 2:26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini 2:27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo 2:28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit 2:29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace 2:30 quia viderunt oculi mei salutare tuum 2:31 quod parasti ante faciem omnium populorum 2:32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel 2:33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 2:34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 2:35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes 2:36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua 2:37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die 2:38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem 2:39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth 2:40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo 2:41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 2:42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi 2:43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius 2:44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 2:45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum 2:46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem 2:47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius 2:48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 2:49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse 2:50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos 2:51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo 2:52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|