PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 8:1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo 8:2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant 8:3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis 8:4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem 8:5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud 8:6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem 8:7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud 8:8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat 8:9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola 8:10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant 8:11 est autem haec parabola semen est verbum Dei 8:12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant 8:13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt 8:14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum 8:15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia 8:16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen 8:17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat 8:18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo 8:19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba 8:20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre 8:21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt 8:22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt 8:23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur 8:24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas 8:25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei 8:26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam 8:27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis 8:28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas 8:29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta 8:30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum 8:31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent 8:32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos 8:33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est 8:34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas 8:35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt 8:36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione 8:37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est 8:38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens 8:39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus 8:40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum 8:41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius 8:42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur 8:43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari 8:44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius 8:45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit 8:46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse 8:47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit 8:48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace 8:49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum 8:50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit 8:51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae 8:52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit 8:53 et deridebant eum scientes quia mortua esset 8:54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge 8:55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare 8:56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|