PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 16:1 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum 16:2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole 16:3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 16:4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde 16:5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt 16:6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum 16:7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis 16:8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim 16:9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia 16:10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus 16:11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt 16:12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam 16:13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt 16:14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant 16:15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae 16:16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur 16:17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis 16:18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt 16:19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|