PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 7:1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis 7:2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt 7:3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum 7:4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum 7:5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem 7:6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me 7:7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum 7:8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa 7:9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis 7:10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur 7:11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit 7:12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri 7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis 7:14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite 7:15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem 7:16 si quis habet aures audiendi audiat 7:17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam 7:18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare 7:19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas 7:20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem 7:21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 7:22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 7:23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem 7:24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere 7:25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius 7:26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius 7:27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 7:28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum 7:29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua 7:30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse 7:31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos 7:32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum 7:33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius 7:34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire 7:35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte 7:36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant 7:37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|